Saturnali libro 2 capitolo 5

Vultis aliqua et filiae eius Iuliae dicta referamus?

Sed si garrulus non putabor, volo de moribus feminae pauca praemittere, ni quisquam vestrum habeat seria et discenda quae proferat. Hortantibusque omnibus, ut coepto insisteret, ita de Iulia orsus est. 2 Annum agebat tricesimum et octavum, tempus aetatis, si mens sana superesset, vergentis in senium: sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem. 3 Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam gravitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus. Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat. 4 Inde blandiebatur sibi Augustus laetum  in filia animum usque ad speciem procacitatis, sed reatu liberum: et talem fuisse apud maiores Claudiam credere audebat. Itaque inter amicos dixit duas habere se filias delicatas, quas necesse haberet ferre, rem publicam et Iuliam.

5 Venerat ad eum licentiore vestitu, et oculos offenderat patris tacentis. Mutavit cultus sui postera die morem, et laetum patrem adfectata severitate conplexa est. At ille, qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit, et Quantum hic, ait, in filia Augusti probabilior est cultus? Non defuit patrocinio suo Iulia his verbis: Hodie enim me patris oculis ornavi, heri viri. 6 Notum et illud. Adverterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine, quippe cingentibus Liviam gravibus viris, haec iuventutis et quidem luxuriosae grege circumsidebatur.  Ammonuit pater scripto: Videret, quantum inter duas principes feminas interesset. Eleganter illa rescripsit: Et hi mecum senes fient.

7 Eadem Iulia mature habere coeperat canos, quos legere secrete solebat. Subitus interventus patris aliquando oppressit ornatrices. Dissimulavit Augustus deprehensis super vestem earum canis: et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem, interrogavitque filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva: et cum illa respondisset: Ego, pater, cana esse malo, sic illi mendacium obiecit: Quid ergo istae te calvam tam cito faciunt? 8 Item cum gravem amicum audisset Iulia suadentem melius facturam si se conposuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait: Ille obliviscitur Caesarem se esse: ego memini me Caesaris filiam. 9 Cumque conscii flagitiorum mirarentur quomodo similes Agrippae filios pareret quae tam vulgo potestatem corporis sui faceret, ait: Numquam enim nisi navi plena tollo vectorem. 10 Simile dictum Populiae Marci filiae, quae miranti cuidam, quid esset quapropter aliae bestiae numquam marem desiderabant nisi cum praegnantes vellent fieri, respondit: Bestiae enim sunt.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3