Saturnali libro 2 capitolo 6

Sed, ut a feminis ad viros et a lascivis iocis ad honestos revertar, Cascellius iuris consultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur, praecipue tamen is iocus eius innotuit.

Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, optinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet. Forte his diebus Cascellius consultus a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit: Si in Vatinium missurus es, pomum est. 2 Mercatori deinde, quemadmodum cum socio navem divideret, interroganti, respondisse traditur: Navem si dividis, nec tu nec socius habebitis.

3 In Galbam eloquentia clarum, sed quem habitus, ut supra dixi, corporis destruebat, M. Lollii vox circumferebatur: Ingenium Galbae male habitat. 4 In eundem Galbam Orbilius grammaticus acerbius inrisit. Prodierat Orbilius in reum testis. Quem Galba ut confunderet, dissimulata professione eius interrogavit: Quid artium facis? Respondit: In sole gibbos soleo fricare.

5 L. Caecilius, cum C. Caesar aliis qui secum pila lusitabant centena sestertia, illi uni quinquaginta dari iussisset: Quid? ego, inquit, una manu ludo? 6 Cum iratus esse P. Clodius D. Laberio diceretur, quod ei mimum petenti non dedisset: Quid amplius, inquit, mihi facturus es, nisi ut Dyrrhachium eam et redeam? ludens ad Ciceronis exilium.

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2019-09-11 08:43:58