Saturnali libro 2 capitolo 7

Sed quia et paulo ante Aurelius Symmachus et ego nunc Laberii fecimus mentionem, si aliqua huius atque Publii dicta referemus, videbimur et adhibendi convivio mimos vitasse lasciviam et tamen celebritatem, quam, cum adsunt, illi excitare pollicentur, imitari.

2 Laberium asperae libertatis equitem Romanum Caesar quingentis milibus invitavit ut prodiret in scenam et  ipse ageret mimos quos scriptitabat. Sed potestas non solum si invitet, sed etiam si supplicet, cogit: unde se et Laberius a Caesare coactum in prologo testatur his versibus: 3 Necessitas, cuius cursus transversi impetum Voluerunt multi effugere, pauci potuerunt, Quo me detrusit paene extremis sensibus? Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio, Nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas, Movere potuit in iuventa de statu, Ecce in senecta ut facile labefecit loco Viri excellentis mente clemente edita Summissa placide blandiloquens oratio? Etenim ipsi di negare cui nihil potuerunt, Hominem me denegare quis posset pati? Ego bis tricenis annis actis sine nota Eques Romanus e Lare egressus meo Domum revertar mimus: nimirum hoc die Uno plus vixi mihi quam vivendum fuit. Fortuna inmoderata in bono aeque atque in malo Si tibi erat libitum litterarum laudibus Floris cacumen nostrae famae frangere, Cur, cum vigebam membris praeviridantibus, Satisfacere populo et tali cum poteram viro, Non flexibilem me concurvasti ut carperes? Nuncine me deiecis? quo? Quid ad scenam adfero? Decorem formae an dignitatem corporis, Animi virtutem an vocis iocundae sonum? Ut hedera serpens vires arboreas necat, Ita me vetustas amplexu annorum enecat. Sepulchri similis nihil nisi nomen retineo. 4 In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur inducto habitu Syri, qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat: Porro Quirites! libertatem perdimus et paulo post adiecit: Necesse est multos timeat quem multi timent. 5 Quo dicto universitas populi ad solum Caesarem oculos et ora convertit, notantes inpotentiam eius hac dicacitate lapidatam. Ob haec in Publium vertit favorem. 6 Is Publius, natione Syrus, cum puer ad patronum domini esset adductus, promeruit eum non minus salibus et ingenio quam forma. Nam forte cum ille servum suum hydropicum iacentem in area vidisset increpuissetque, quid in sole faceret, respondit: Aquam calefacit.

Ioculari deinde super coena exorta quaestione, quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante ille: Podagrici pedes, dixit. 7 Ob haec et alia manu missus et maiore cura eruditus, cum mimos conponeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos, omnes qui tunc scripta et operas suas in scenam locaverant provocavit, ut singuli secum posita invicem materia pro tempore contenderent. Nec ullo recusante superavit omnes, in quis et Laberium. 8 Unde Caesar adridens hoc modo pronuntiavit: Favente tibi me victus es, Laberi, a Syro statimque Publico palmam et Laberio anulum aureum cum quingentis sestertiis dedit. Tunc Publius ad Laberium recedentem ait: Quicum contendisti scriptor, hunc spectator subleva. 9 Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo novo interiecit hos versus: Non possunt primi esse omnes omni in tempore. Summum ad gradum cum claritatis veneris, Consistes aegre, *ne me citius decidas. Cecidi ego, cadet qui sequitur: laus est publica. 10 Publii autem sententiae feruntur lepidae et ad communem usum adcommodatissimae, ex quibus has fere memini singulis versibus circumscriptas: 11 Beneficium dando accepit qui digno dedit. Feras, non culpes, quod mutari non potest. Cui plus licet quam par est plus vult quam licet. Comes facundus in via pro vehiculo est. Frugalitas miseria est rumoris boni. Heredis fletus sub persona risus est. Furor fit laesa saepius patientia.

Inprobe Neptunum accusat qui iterum naufragium facit. Nimium altercando veritas amittitur. Pars beneficii est, quod petitur si cito neges. Ita amicum habeas, posse ut fieri hunc inimicum putes. Veterem ferendo iniuriam invites novam. Numquam periclum sine periclo vincitur. 12 Sed quia semel ingressus sum scenam loquendo, non Pylades histrio  nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti et Hylam discipulum usque ad aequalitatis contentionem eruditione provexit. 13 Populus deinde inter utriusque suffragia divisus est, et cum canticum quoddam saltaret Hylas cuius clausula erat: Τὸν μέγαν Ἀγαμέμνονα, sublimem ingentemque Hylas velut metiebatur. Non tulit Pylades, et exclamavit e cavea: Σὺ μακρὸν οὐ μέγαν ποιεῖς. 14 Tunc eum populus coegit idem saltare canticum: cumque ad locum venisset quem reprehenderat, expressit cogitantem, nihil magis ratus magno duci convenire quam pro omnibus cogitare. 15 Saltabat Hylas Oedipodem, et Pylades hac voce securitatem saltantis castigavit: Σὺ βλέπεις. 16 Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni convenientem non servare videretur, deposita persona ridentes increpuit: Μωροὶ, μαινόμενον ὀρχοῦμαι. 17 Hac fabula et sagittas iecit in populum. Eandem personam cum iussu Augusti in triclinio ageret, et intendit arcum et spicula inmisit. Nec indignatus est Caesar eodem se loco Pyladi quo populum Romanum fuisse. 18 Hic, quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto, quae saltationi contulisset, respondit: Αὐλῶν συρίγγων τ’ ἑνοπὴν, ὁμαδόν τ’ ἀνθρώπων. 19 Idem cum propter populi seditionem pro contentione inter se Hylamque habita concitatam indignationem excepisset Augusti, respondit: Καὶ ἀχαριστεῖς βασιλεῦ· ἔασον αὐτοὺς περὶ ἡμᾶς ἀσχολεῖσθαι.

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2019-09-11 08:43:58