Alcuni episodi della vita di Lisandro - Versione da Latino a colori

Alcuni episodi della vita di Lisandro
Versione tratta dal libro IL LATINO A COLORI

CLICCA QUI per la traduzione di questa versione

Inizio: Lysander Spartae gignitur et magnam relinquit suae vitae famam.

Nam Athenarum incolae in Peloponnesios bellum gerebant..., Fine: sed Lysander absolvitur.

Postea Lysander Orchomeniis mittitur subsidio et occiditur a Thebanis apud Haliartum

Lysander Spartae gignitur et magnam relinquit suae vitae famam. Nam Athenarum incolae in Peloponnesios bellum gerebant. Lysander Athenarum incolas proelio vincit, non audacia suarum copiarum, sed immodestia adversariorum: nam Athenarum incolae ducum iussa non audiebant, sed naves relinquebant et terga Spartanis dabant. Quare ab adversariis subigebantur. Post victoriam de Athenarum incolis Lysander superbit: deinde in odium Graeciae Lacedaemonii perveniunt. Apud Aegos flumen Lysander Athenarum copias proelio vincit. Ubicumque decem oppidanis imperium committit. Ita decemvirorum imperium in Graeciae oppidis constituit.
Post victoriam, Lysander ex Asia revertebat et Thasum divertebat: nam Thasus fida insula erat Athenarum incolis et Lysander pervertere Thasum desiderabat. Interea Lacedaemonii decemvirorum imperium Lysandri tollunt et Lysander ira incenditur. Lacedaemonii bella gerebant consiliis deorum: primum Lysander Delphorum oraculum corrumpere temptat, sed frustra. Deinde Dodonam petit: nam Dodonae, in Epiro, erat Iovis oraculum: hinc quoque repellitur. Denique ad Iovis templum pervenit, in Aegypto, sed antistites Iovis Lysandrum a templo pellunt; legatos Spartam mittunt et Lysandrum accusant, sed Lysander absolvitur. Postea Lysander Orchomeniis mittitur subsidio et occiditur a Thebanis apud Haliartum

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2019-09-11 06:38:37