La rana ambiziosa - Fedro versione latino

la rana ambiziosa versione latino Expedite tomo

Certamen cum potentioribus funestissimum infirmioribus est, ut Paedri fabella docet.

Olim rana, cum ab extrema palude bovem in prato conspexisset, invidia tantae magnitudinis tacta, pellem rugosam inflavit. Tum filios suos appellavit: " In me oculos vestros convertite: ego bove latior sum!".

Sed filii negaverunt bovem minorem quam matrem esse.

Deinde rana, cum maiore nisu cutem intendisset, rursus eos rogavit: " Uter maior est?". Filii dixerunt bovem maiorem esse. Postremo rana iratissima, dum vult validius se inflare, corpore rupto iacuit.

Clicca qui per la traduzione

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2019-09-11 06:51:16