I limiti dell'elegantia - Agite versione latino Gellio

I limiti dell'elegantia
versione latino Gellio traduzione libro Agite

"Elegans" homo non dicebatur cum laude, set id fere uerbum ad aetatem M- Catonis uitii non laudis fuit.

II. Est namque hoc animaduertere cum in quibusdam aliis tum in libro Catonis, qui inscriptus est carmen de moribus. Ex quo libro uerba haec sunt: "Auaritiam omnia uitia habere putabant: sumptuosus, cupidus, elegans, uitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur"; III. ex quibus uerbis apparet "elegantem" dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu uictuque esset.

IV. Postea "elegans" reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima. Sic M- Tullius L- Crasso et Q- Scaeuolae non meram elegantiam, sed multa parsimonia mixtam laudi dedit: "Crassus" inquit "erat parcissimus elegantium, Scaeuola parcorum elegantissimus".

V. Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus: "Vestiri" inquit "in foro honeste mos erat, domi quod satis erat. Equos carius quam coquos emebant. Poeticae artis honos non erat. Si quis in ea re studebat aut sese ad conuiuia adplicabat, "crassator" vocabatu

Traduzione

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2019-09-11 06:48:37