Platone e il vino (Versione latino Gellio)

Platone e il vino
versione di latino di Gellio e traduzione

CLICCA QUI PER LA TRADUZIONE

Ex insula Creta quispiam Platonicum esse se philosophum dicebat et videri gestiebat.

erat autem nihili homo et nugator et praeterea vini libidine ebriosus. is in conviviis iuvenum, simul ac utiles delectabilesque sermones coeperant, silentio ad audiendu petito, loqui coeptabat atque hortabatur omne ad bibendum idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris, quos de legibus composuit, laudes ebrietatis copiosssime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus viris censuisset.

ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis omne ingenium ingurgitabat, fomitem esse quendam dicens ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagraret.

sed Plato non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam, quae labefacere et imminuere hominum mentes solet, laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vivi invitationem non improbavit. nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos putabat

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2019-09-11 06:48:47