Sertorio e la cerva 1a parte - Gellio versione latino

Sertorius, vir acer egregiusque dux, et utendi regendique exercitus peritus fuit.

Is in temporibus difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendacium prodesset, et litteras compositas pro veris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istae res eum apud militum animos adiutabant.

Illud adeo Sertorii nobile est: Cerva alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est. Hanc sibi oblatam divinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et docere, quae utilia factu essent, persuadere omnibus instituit ac, si quid durius videbatur, quod imperandum militibus foret, a cerva sese monitum praedicabat.

Id cum dixerat, universi tamquam si deo libentes parebant.

Qui trovi la seconda parte di questa
versione SERTORIO E LA CERVA II

SERTORIO E LA CERVA I
Versione Latino Gellio libro Il testo di latino
TRADUZIONE PARTE 1A

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2019-09-11 06:48:47