A ogni età i suoi doveri

Quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum est. Est igitur adulescentis maiores natu verëri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur;

ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem haec actas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria.

Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae. Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam augendae videntur, danda vero opera, ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adiuvent.

Nihil autem magis cavendum est senectuti quam ne languori se desidiaeque dedat; luxuria vero cum omni aetati turpis, tum senectuti foedissima est.

Dal momento che non si assegnano i medesimi compiti ad età differenti e alcuni sono propri dei giovani, altri dei più anziani, bisogna dire qualcosa a proposito di questa distinzione. E' dunque (dovere) del giovane rispettare gli anziani e scegliere tra questi i migliori e i più onesti, sulla cui saggezza e autorità egli possa fare affidamento: ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:05