Attico e il triumvirato
Conversa subito fortuna est. Ut Antonius rediit in Italiam, nemo non magno in periculo Atticum putaverat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti.
Itaque ad adventum imperatorum de foro decesserat, timens proscriptionem, latebatque apud P. Volumnium. Hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum, quod cum eo, quem puerum in ludo cognoverat, adeo coniuncte vixit, ut ad extremam aetatem amicitia eorum creverit.
Antonius autem, etsi tanto odio ferebatur in Ciceronem, ut non solum ei, sed etiam omnibus eius amicis esset inimicus eosque vellet proscriběre, memor fuit Attici officii et ei sua manu scripsit, ne timeret statimque ad se veniret.
Ac ne in periculum incideret, quod noctu erat, praesidium ei misit. Versione tratta da Cornelio Nepote.
Improvvisamente la sorte si mutò. Come Antonio ritornò in Italia, nessuno non aveva pensato (ognuno aveva pensato) che Attico fosse in grande pericolo per l'intima familiarità di Cicerone e di Bruto. Pertanto all'arrivo dei triumviri si era allontanato dal foro, temendo la proscrizione, e si nascondeva presso P. Volumnio....(CONTINUA)
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?