Càtulo contro Pompeo

Converterat Cn. Pompeius in se totius terrarum orbis assensum. Qui, cum consul factus esset, iuravit se in nullam provinciam ex eo magistratu iturum esse, sed post biennium Aulus Gabinius tribunus legem tulit ut, cum piratae belli more, non furtivis expeditionibus, mare Nostrum terrērent, quasdam etiam Italiae urbes diripuissent, Cn. Pompeius ad eos opprimendos mitteretur eique daretur imperium aequum cum proconsulibus in omnibus provinciis.

Quia hac lege paene totius terrarum orbis imperium uni viro deferebatur, digna memoria est oratio quam Q. Catulus, vir eximia auctoritate, habuit in contione. Qui, cum legem dissuaderet, dixit esse quidem Cn. Pompeium virum praeclarum virtute, sed iam nimia potestate neque omnia in uno reponenda esse, et summa cum prudentia adiecit:

"Si quid huic acciderit, quem - quaeso - in eius locum substituetis?", universa contio: "Te - inquit - Q. Catule!". Tum ille, victus consensu omnium et laetus tam honorifico civitatis testimonio, e contione discessit.

Pompeo aveva convertito verso di lui l'approvazione dell'intero universo. Questi, essendo stato eletto console, giurò che non sarebbe andato in alcuna provincia mentre ricopriva quella magistratura, ma dopo due anni il tribuno Aulo Gabinio presentò una legge che, secondo il costume di guerra dato che i pirati, non con furtive spedizioni, terrorizzavano il Mediterraneo, distruggevano anche alcune città dell'Italia, venisse mandato Cn. Pompeo ad opprimerli ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:15