Condotta prudente e risoluta di Tiberio sul fronte renano
Traiecturus Rhenum, Tiberius ipse, consistens apud ripam, exploravit vehiculorum omnia onera, ne qua deportarentur nisi concessa aut necessaria.
Trans Rhenum vero eum vitae ordinem tenuit, ut sedens in caespite cibum caperet, saepe sine tentorio pernoctaret, praecepta sequentis diei omnia per libellos daret. Addidit monitionem ut, de quo quisque dubitaret, se uteretur quacumque vel noctis hora. Disciplinam acerrime exegit, animadversionum et ignominiarum generibus ex antiquitate repetitis: etiam legatum legionis, quod paucos milites cum liberto suo trans ripam venatum misisset, ignominia notavit.
Proelia, quamvis minimum fortunae casibusque permitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens decideret lumen et extingueretur, nullo propellente:
confidebat, ut aiebat, illi ostento, quam si esset expertissimum sibi a maioribus suis in omni ducatu.
In procinto di attraversare il Reno, lo stesso Tiberio, fermandosi presso la riva, esplorò tutti gli oneri dei veicoli, per non essere deportati a meno che non fossero concessi o necessari.
Al di là del Reno in verità tenne un tale ordine di vita, da assumere il cibo sedendosi su una zolla, da pernottare spesso senza tenda, da dare tramite i libretti tutti i precetti del giorno successivo. ...(CONTINUA)
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?