Deportazione dei Liguri Apuani

Ut Ligustinum bellum tandem componeretur, Romanorum senatus consules P. Cornelium Cetegum et M. Baebium Tamphilum, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in provinciam misit.

Ligures Apuani, qui ante adventum consulum in provinciam bellum non exspectabant, improviso oppressi, ad duodecim milia hominum se dediderunt. Cornelius et Baebius, cum per litteras senatum consuluissent, rati nullum alium finem Ligustini belli fore statuerunt ut omnes Ligures Apuani deducerentur ex montibus in loca campestria procul a domo, ne ulla redeundi spes eis esset.

Populo Romano ager publicus erat in Samnio, qui Taurasinorum fuerat, et eo cum traducere Ligures Apuanos senatus vellet, consules edixerunt ut omnes Apuanorum gentes de montibus descenderent cum liberis coniugibusque omniaque sua secum ferrent. Ligures per legatos, ne Penates, sedem, domos, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, Romanos rogabant et arma obsidesque se eis daturos (esse) pollicebantur.

Sed cum nihil impetravissent neque vires neque opes ad bellandum eis essent, edicto paruerunt. Traducti sunt publico sumptu quadraginta milia virorum cum feminis puerisque. Cum rem perfecissent, Cornelius et Baebius cum exercitu Romam redierunt eisque triumphus a senatu est decretus. Hi consules, omnium primi, nullo bello gesto triumphaverunt.

Alla fine affinché fosse disposta la Guerra Ligure, il senato romano inviò i consoli P. Cornelio Cetego e M. Bebio Tanfilo, che nel consolato non avevano compiuto nulla di memorabile, nella provincia. I Liguri Apuani, che prima dell'arrivo dei consoli non attendevano la guerra in provincia, oppressi all'improvviso, si consegnarono all'incirca dodicimila uomini. Cornelio e Bebio,...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:18