Due presagi da interpretare

L. Aemilius Paulus consul, cum ei obtigisset ut bellum contra Perseum, Macedoniae regem, gereret, ea ipsa die, qua certior de hac re factus erat, ut ad vesperum domum rediit, osculans filiolam suam Tertiam, quae tum admodum parva erat, eam animadvertit tristiculam.

"Quid est inquit - mea Tertia- Cur tam tristis es?". "Mi pater – inquit - Persa periit". Tum ille artius puellam complexus: "Accipio omen - inquit - mea filia". Erat enim mortuus catellus cuius nomen erat regis nomini simile.

Caecilia, Metelli filia, cum vellet neptem suam in matrimonium collocare, adiit in quoddam sacellum ominis capiendi causă, ut fieri solebat maiorum more. Cum puella staret et Caecilia in sella¹ sederet neque diu ulla divina vox exstitisset, puella defaticata petivit a matertera ut sibi concederet paulisper ut in eius sella requisceret, illa tum dixit: “Vero, puella mea, tibi libenter concedo sedem meam". Tristis res hoc omen consecuta est: Caecilia enim brevi mortua est, neptis autem nupsit viro cui Caecilia nupta* fuerat.

Haec posse contemni vel etiam ridēri praeclare intellego, sed id ipsum est signa, quae a deis significantur, contemnere.

Il console L. Emilio Paolo, essendogli toccato di far la guerra contro Perseo, Re della Macedonia, in quello stesso giorno, in cui era stato informato di tale cosa, mentre stava tornando verso sera a casa, baciando la sua figlioletta Terzia, che allora era molto piccola, si accorse che ella era un po' triste.

Disse "cosa c'è, mia Terzia – perché sei tanto triste?" Disse: "Padre mio è morta Persa". Allora quello abbracciando più strettamente la fanciulla disse: "Ricevo un buon presagio figlia mia".

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:11:18