Gli aiuti arrivano dal fiume!

M. Claudius Marcellus praetor primus Romanis ostendit Hannibalem, Carthaginiensium ducem, qui usque ad id tempus insuperabilis putabatur, vinci posse.

Cum enim ad Nolam Hannibal accessisset sperans se per proditionem urbem recepturum (esse), Marcellus, consul factus et contra Poenos a senatu missus, instructa acie ante urbis portam, cum Hannibale conflixit eumque fudit. Pulsus Poenus exercitum ad Casilīnum, parvam Campaniae urbem Romanorum sociam, duxit. Hannibal primo cives verbis benignis ut portas aperirent coepit allicere, deinde cum cives in fide Romana perstarent, moliri portas et claustra refringère paravit.

Tum ex urbe ingenti cum tumultu erupērunt cohortes duae intus instructae, stragemque Poenorum fecerunt. Mitescente iam hieme, Hannibal Casilīnum rediit, ubi obsidio continuata oppidanos ad ultimum inopiae adduxěrat. Tum magister equitum Ti. Gracchus, Marcello duce, auxilio obsessis venit atque, farre ex agris undique convecto, complura dolia implevit, deinde nuntium ad magistratum Casilinorum misit ut exciperet dolia quae flumen deferret.

Insequenti nocte dolia in flumen immissa usque ad Casilinum defluxērunt, ubi aequaliter inter omnes frumentum divisum est. (Versione tratta da Lhomond).

Il Pretore M.Claudio Marcello dichiarò per primo ai Romani che Annibale, comandante dei Cartaginesi, che fino a quel momento veniva considerato invincibile, poteva essere sconfitto.

Poiché infatti Annibale si era avvicinato a Nola sperando che si sarebbe impadronito della città con il tradimento, Marcello fu eletto console e fu inviato dal senato contro i Fenici, schierata la schiera davanti alla porta della città, si scontrò con Annibale e lo vinse....(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:18