I poeti sono sacri

A summis hominibus eruditissimisque accepimus ceterarum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natură ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino spiritu inflari.

Quare suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poetas, quod omnes putant eos quasi deorum dono atque munere commendatos nobis esse. Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit.

Saxa et solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt. Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum, voluntate et legibus nostrum, repudiamus?

Omne studium atque omne ingenium Archias ad populi Romani gloriam laudemque dicavit. Quia ita est, hoc petimus a vobis, iudices: in vestram fidem eum accipite, humanitate vestra eum levate. Versione tratta da Cicerone.

Dagli uomini sommi e più eruditi apprendiamo che gli studi di tutte le altre cose sono formati dalla dottrina dai precetti e dall'arte, che il poeta vale per l'indole stessa e viene eccitato dagli impeti della mente e viene infiammato per così dire da uno spirito divino.

Per tale ragione a suo diritto il nostro Ennio chiama i poeti santi, perché tutti pensano che questi ci sono stati affidati per così dire come un dono e regalo Sia dunque, giudici, santo presso di voi, umanissimi uomini, questo nome di poeta, che nessuna barbaria violò mai....(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:45