Il culto di Cerere in Sicilia

Vetus est opinio insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae consecratam. Hoc ipsi Siculi ita credunt ut in animis eorum insitum esse videatur.

Nam et natas esse has in his locis deas et fruges in ea terra primum repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam vocant, ex Hennensium nemore. Quam cum investigare et conquirere Ceres vellet, dicitur inflammasse taedas iis ignibus qui ex Aetnae vertice erumpunt, cum quibus ipsa orbem omnem peragrasse terrarum.

Henna autem, ubi ea quae dico gesta esse memorantur, est loco perexcelso atque edito, quo in summo est aequata agri planities et aquae perennes; quam circa lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores, ita ut locus ipse raptum illum virginis declarare videatur.

Etenim prope est spelunca quaedam infinita altitudine, qua Ditis pater dicitur repente cum curru exstitisse abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse et subito non longe a Syracusis penetrasse sub terras, lacumque in eo loco repente exstitisse.

È antica l'opinione che l'isola di Sicilia è tutta quanta consacrata a Cerere e a Libera. Gli stessi Siculi ci credono a tal punto da sembrare che nei loro animi sia insito questo.

Credono infatti sia che tali divinità siano nate in questi luoghi sia che i frutti siano stati scoperti per la prima volta in questa terra, e che libera sia stata rapita, proprio la stessa che chiamano Proserpina, dal bosco degli Ennensi.

Cerere volendo cercarla e trovarla, si dice che abbia acceso le fiaccole con quelle fiamme che irruppero dalla sommità dell'Etna, ... (CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:11:12