L'amicizia si scopre nel bisogno
Aperi pectus tuum amico, ut capias vitae tuae iucunditatem. Fidelis enim amicus medicamentum est vitae et immortalitatis gratia.
Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praevenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam. Noli deserere amicum in necessitate; quoniam amicitia vitae adiumentum est. Ideo eorum onera sicut nostra portemus, sicut Apostolus nos docuit. Iuvemus amicos consilio, conferamus studia, compatiamur affectu.
Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspěra. Plerumque inimicitiae subeundae sunt propter amici innocentiam, saepe obtrectationes, si restiteris vel responderis, cum amicus arguitur et accusatur. Ne te paeniteat eiusmodi offensionis; iusti enim vox est: «Etsi mala mihi evenerint propter amicum, sustinebo». In adversis rebus enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes videntur.
Sed ut in adversis rebus amici patientia et tolerantia necessaria est, sic in prosperis auctoritas congrua est, ut insolentiam extollentis amici reprimat et redarguat. Versione tratta da S. Ambrogio.
Apri il tuo cuore all'amico, per dare gioia alla tua vita. Infatti un amico fedele è il medicamento della vita e grazia dell'immortalità.
Concedi all'amico come ad una persona alla tua pari, non vergognarti di precedere l'amico nel dovere; l'amicizia infatti non conosce la superbia.
Non abbandonare l'amico nella necessità; dato che l'amicizia è il supporto della vita. Perciò porteremo i loro pesi come nostri, come ci ha insegnato l'apostolo....(CONTINUA)
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?