L'inizio del regno di Servio Tullio
Post Tarquinium Priscum Servius Tullius primus iniussu populi regnavisse traditur, quem ferunt ex serva Tarquiniensi natum esse. Cum domi Tarquinii cum famulis eius educatus esset et ad epulas regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii quae iam tum elucebat in puero, qui erat in omni vel officio vel sermone sollers.
Itaque Tarquinius, qui admodum parvos tum habebat liberos, sic Servium diligebat, ut is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo studio omnibus iis artibus quas ipse didicerat ad consuetudinem Graecorum erudivit.
Sed cum non multo post Tarquinius insidiis Anci filiorum interisset, Servius, ut antea dixi, regnare coepit, non iussu sed voluntate atque concessu civium. Cum Tarquinius ex vulnere aeger fuisse sed etiamtum vivere falso diceretur, ille regio ornatu ius dicere instituit multaque comitate usus obaeratos pecuniä suā liberavit.
Sed, Tarquinio sepulto, cum duo Ancii filii poscerent a senatu ut Servius imperio privaretur, ipse populum de se consuluit, iussusque est regnare. Versione tratta da Cicerone.
Dopo Tarquinio Prisco si tramanda che regnò Servio Tullio il primo senza ordine del popolo, il quale tramandano che nacque da una schiava Tarquiniense.
Essendo stato educato in casa di Tarquinio con i suoi schiavi e presenziando al banchetto del re, non nascose la scintilla d'ingegno che già allora brillava nel fanciullo, che era solerte in ogni cosa sia nel dovere che nel parlare.
Pertanto Tarquinio, che allora aveva molti figli piccoli, amava Servio a tal punto, ...(CONTINUA)
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?