L'interesse dello stato è da anteporre all'ambizione personale

Si, id quod omnes arbitrantur, interest rei publicae te navare operam ad exstinguendas reliquias belli, tu nihil videris melius neque laudabilius facere posse quam istam operam tuam petitioni praeturae anteponere.

Nolo enim te ignorare quantam laudem iam consecutus sis et quanti omnium intersit, maximeque nostra, qui ex hoc bello magnum detrimentum accepimus, ut demum pacem habeamus.

Multi clarissimi viri, cum rei publicae darent operam, annum petitionis suae non obierunt; id praesertim refert ad honorem tuum: maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae. RICHIEDI
TRADUZIONE

Versione tratta da Cicerone

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:11:19