L'otium secondo Epicuro e Zenone

Duae maxime et in hac re dissident sectae, Epicureorum et Stoicorum, sed utraque ad otium diversa via mittit.

Epicurus ait: "Non accedet ad rem publicam sapiens, nisi si quid intervenerit"; Zenon ait: "Accedet ad rem publicam sapiens, nisi si quid inpedierit." Alter otium ex proposito petit, alter ex causa; causa autem illa late patet. Si res publica curruptissima est, si occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum nec se inpendet, nihil profuturus; si parum habebit auctoritatis aut virium nec illum erit admissura res publica, si valetudo illum inpediet, ad iter, quod inhabile sciet, non accedet.

Potest ergo et sapiens in tuto subsistere et protinus commendare se bonis artibus et inlibatum otium exigere, virtutium cultor, quae exerceri etiam quietissimis possunt.

Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, multis, si minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi. Versione tratta da Seneca.

Le Due dottrine, degli Epicurei e degli Stoici, sono massimamente in disaccordo anche su questa cosa, ma l'una e l'altra si lasciano andare all'ozio secondo una diversa via (condotta di vita). Epicuro dice: "Il sapiente non accederà allo stato, a meno che qualcosa sia intervenuta"; Zenone dice: "Il sapiente accederà allo stato, a meno che qualcosa sia impedita"....(CONTINUA)

TESTO LATINO COMPLETO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:48