La buona salute dei soldati

Ut nostri milites semper valere possent! Id utinam ita esset, sed longe aliter id esse video.

Nunc quemadmodum sanitas exercitus custodiatur admonebo. Ne in pestilenti regione apud morbosas paludes, ne in aridis et sine opacitate arbõrum campis aut collibus castra collocentur; ne aestate sine tentoriis milites commorentur neve tardius e castris egrediantur, ne calore solis et fatigatione itineris contrahant morbum. Ne saeva hième iter per nives ac pruinas nocte faciant neu lignorum aut vestium inopiam patiantur: miles enim, qui alget, expeditioni idoneus esse non potest.

Ne palustribus aquis utatur exercitus: nam malam aquam potare, veneno similem, pestilentiam bibentibus generat. Hoc casu aegri milites opportunis cibis reficiantur ac medicorum arte curentur. Sed hoc adicere velim: sanitati militum magis cotidiana armorum exercitia quam medici prosunt.

Itaque pedites sine intermissione imbribus vel nivibus sub tecto, reliquis diebus in campo se exerceant, equites non solum in planis sed etiam in abruptis et difficillimis semitis seque et equos suos assidue exerceant, ne quid incognitum in proeliis his accidere possit. (Versione tratta da Vegezio)

Che i nostri soldati possano sempre essere in buona salute! Volesse il cielo che ciò fosse così, ma constato che ciò è di gran lunga diversamente.

Ora consiglierò come debba essere salvaguardata la sanità dell'esercito. Non sia posto l'accampamento in una regione malsana presso le paludi insalubri, né negli aridi campi o nei colli e senza l'opacità degli alberi;

i soldati non si trattengano in estate senza tende o non escano più tardi dall'accampamento, né contraggano una malattia dal calore del sole e dalla spossatezza della marcia.

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:15