La condizione dell'uomo, inerme di natura, ci insegna la pace
Quot rationibus natura concordiam docuit? Amicitiam homini non solum iucundam esse voluit, verum etiam necessariam.
Eoque tum corporum, tum animorum dotes ita partita est, ut nemo sit omnium tam instructus, quin infimorum etiam officio nonnumquam adiuvetur: nec omnibus attribuit eadem nec paria, ut haec inaequalitas mutuis amicitiis aequaretur. Ceteris animalibus natura prompta tribuit arma praesidiaque, quibus sese tuerentur, unum hominem produxit inermem atque imbecillum, nec prorsus aliter tutum, quam foedere mutuaque necessitudine.
Certum est in ipsis statim vitae primordiis periturum esse hominum genus, nisi conditum propagaverit coniugalis concordia nec enim nasciturum hominem et mox natum interiturum, atque in ipso vitae limine vitam amissurum, nisi obstetricum ("delle levatrici") amica manus, nisi nutrīcum amica pietas, succurrerit infantulo. Atque in hunc usum vehementissimos illos pietatis igniculos insevit, ut parentes etiam illud ament quod nondum viderunt.
Adiecit mutuum liberorum erga parentes pietatem, ut illorum imbecillitas horum praesidiis vicissim sublevaretur. Tot argumentis natura docuit pacem concordiamque, tot illecebris ad eam invitat, tot laqueis trahit, tot rebus compellit.
Con quante strategie la natura ha insegnato la concordia? Volle che l'amicizia non solo fosse piacevole all'uomo, ma anche necessaria. E perciò le doti sia fisiche (dei corpi), sia interiori (degli animi) sono ripartite così, che nessuno sia tanto fornito di tutte, senza che talvolta sia di supporto anche nel servizio dei più umili: non ha attribuito a tutti le medesime cose né in modo eguale,
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?