La vanità di Narciso

Narcissus, venator Arcadicus, adulescens mira pulchritudine fuit; superbus tamen inflatusque sua specie, preces infelicis Echus dignas auxilio non existimavit.

Ob eam rem dei superi iuvenem puniverunt et in durum animum Narcissi novam cupiditatem iniecerunt: sui suaeque formae amore captus est. Olim, post venationis labores, ad limpidum lacum sitim restinguens, suam speciem argentea lacus aqua vidit et admiratione insanoque amore sui affectus est. Sic immotus stetit oculis in placidum speculum aquae intentis nec famer nec sitim sentiebat, sed dies noctesque spectabat.

Dum vires paulatim deficiunt, etiam tum apud lacum mansit neque oculos a sua imagine in summa aqua avertit.

Postquam superbus iuvenis periverat, in eius loco tener flos candidus flavusque inventus est: superbum venatorem Arcadicum ob amorem infelicis Echus spretum dei in mollem florem mutaverant.

Narciso fu un cacciatore arcadico, giovane di straordinaria bellezza; arrogante nondimeno anche superbo per il suo aspetto esteriore, non considerò le suppliche d'aiuto della povera Eco. Per quel fatto, gli dei superni punirono il giovane ed introdussero nel duro animo di Narciso un nuovo desiderio: egli fu preso dall'amore per sé stesso e del suo aspetto....(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:45