La vera amicizia

Amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est causa ut benevolentia coniungatur. Nam utilitates quidem etiam ab iis percipiuntur saepe qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa, in amicitia autem nihil fictum est, nihil simulatum et, quidquid est, id est verum et voluntarium.

Quapropter a natura potius quam ab indigentia ortam esse amicitiam puto, magis applicatione animi cum quodam sensu amoris quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura.

Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest; sed in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest;

deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere putamus.

L'amore infatti, da cui è definita l'amicizia, è la causa principale che si unisca la benevolenza. Infatti in verità anche i vantaggi sono spesso percepiti da coloro che sono venerati con la simulazione dell'amicizia e sono considerati a ragione del tempo, nell'amicizia invece non c'è nulla di finto, nulla di simulato e, qualunque cosa è, questa è vera volontaria. ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:11:12