Le scuole filosofiche ispirate al pensiero di Socrate

Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, cum tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur.

Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates oriuntur, quorum alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit; deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamaverat, Cynici primum, deinde Stoici dependunt.

Ab Aristippo autem, quem illae magis voluptariae disputationes delectaverant, Cyrenaica philosophia manavit. Fuerunt etiam alia genera philosophorum, qui se omnes fere Socraticos esse dicebant, sed ea sunt iam diu fracta et exstincta.

Ex illis autem quae remanent, ea philosophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera videatur, procul abest tamen ab eo viro, quem auctorem publici consili et civitatis ducem esse volumus.

Poiché parecchi derivavano per lo più da Socrate, dato che ogni persona diversa aveva appreso una cosa differente dalle varie e diverse disputazioni di quello diffuse in ogni parte, nacquero cose discordanti tra di loro per così dire in famiglia e molto disunite e diversificate, visto che tutti i filosofi volevano essere tuttavia definiti socratici e credevano di esserlo. ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:11:06