Lisandro accusatore inconsapevole di sé stesso
Hoc loco narraturus sum factum Pharnabazi, satrapis regii. Nam quia Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter avareque fecerat et hoc redditum erat ad suos cives, auxilium petiit a Pharnabazo.
Lysander volebat Pharnabazum ad ephoros testimoniurare per epistulam: quam accuratissime scribere debebat Lysandrum maxima sanctitate bellum gessisse sociosque tractavisse.
Hoc ille liberaliter promisit; librum grandem verbis multis conscripsit et Lysandrum summis laudibus celebravit. Postquam hic legerat probaveratque, dum signat, alterum librum pari magnitudine, simillimum, Pharnabazus signatum subiecit: in eo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusaverat. Hinc Lysander domum rediit et, postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum dixerat, testimonii loco librum a Pharnabazo datum tradidit.
Ut ephori legerant hunc, Lysander cognovit se ipsum suum fuisse imprudentem accusatorem. Versione tratta da Cornelio Nepote.
In questo frangente sto per narrare il fatto di Farnabazo, satrapo regale. Infatti dato che Lisandro come prefetto della flotta durante la guerra aveva compiuto molte cose crudelmente e avaramente e per questo era stato restituito ai suoi cittadini, chiese aiuto a Farnabazo. Lisandro voleva che Farnabazo giurasse come testimone presso gli efori tramite lettera: ...(continua)
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?