Manovre navali nell'Adriatico

Illi adhibita audacia et virtute, administrantibus M. Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus, nacti austrum naves solvunt atque altero die Apolloniam praetervehuntur.

Qui cum ex continenti essent visi, Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat, naves ex portu educit, et cum iam nostris remissiore vento appropinquasset, idem auster increbuit nostrisque praesidio fuit. Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse sperabat atque nostros, qui Dyrrachium magna vi venti praetervecti erant, nihilo secius sequebatur.

Nostri autem, usi fortunae beneficio, tamen impetum classis verebantur, si ("nel caso in cui", cong. ) forte ventus remisisset.

Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III ("tre miglia"), eo naves introduxerunt leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt. Quo simulatque introitum est, incredibili felicitate auster, qui per biduum flavěrat, in Africum se vertit.

Quelli applicata l'audacia e la virtù, organizzando M. Antonio e Fufio Caleno esortando molto gli stessi soldati e non rifiutando alcun pericolo per la salvezza di Cesare, sebbene imbattutisi nell'Austro Salpano e sono trascinati ad Apollonia. Questi essendo stati visti dal continente, Coponio, che era a capo della flotta di Rodi a Durazzo, ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:09