Marco Celio non è un uomo vizioso

At vero in M. Caelio nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum libido.

Vos ipsi eum audistis, cum pro se diceret, audistis etiam antea, cum accusaret - defendendi causa, non gloriandi haec dico -: genus orationis eius et copiam sententiarum atque verborum perspexistis.

An alia causa est ulla cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint, qui in hoc labore dicendi versentur? Obterendae sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, convivium, sermo paene est familiarium deserendus.

Qua re in hoc genere labor offendit homines a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis.

Ma in verità in M.Celio non si troverà nulla di esuberanza, nessun dispendio, nessun debito, nessuna libidine dei banchetti e dei luoghi dissoluti. Voi stessi lo avete ascoltato, quando parlando per sé, lo avete ascoltato anche prima, quando accusando – per difendere,...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:06