Massaggi e bagni per chi è affaticato

Si nimium aliquis fatigatus est, huic satis est demittere se in aquam calidam, cui paulum olei oportet adicere, inguinibus tenus; deinde aptum est totum corpus, maxime eas partes quae in aqua fuerunt, leviter perfricare oleo, cui vinum et paulum salis contriti oportet adicere.

Post haec, omnibus fatigatis aptum est cibo umido uti et aqua vel diluta potione esse contentos, maxime ea quae movere potest urinam.

Sed maxime novisse oportet ex labore sudantibus frigidam potionem perniciosissimam esse et, cum sudor se remisit, fatigatis inutilem. Naturale enim est potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.

Prodest etiam post multum cibum frequentesque potiones vomitus et, postero die, longa quies, deinde modica exercitatio. i adsidua fatigatio urguet, modo aqua, modo vinum bibatur, raro balineo utatur. Versione tratta da Celso.

Se qualcuno è eccessivamente spossato, per lui è sufficiente calarsi nell'acqua calda, alla quale occorre aggiungere un po' d'olio, fino agli inguini; poi viene adagiato tutto il corpo, soprattutto quelle parti che sono state in acqua, occorre strofinarle con l'olio,... (continua)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:27