Morte al tebano Pelopida
Pelopidas conflictatus est adversa fortuna. Nam initio, sicut ostendimus, exul patria caruit.
Cum Thessaliam in Thebanorum potestatem redigere voluit, putans satis se tectum esse legationis iure, quod apud omnes gentes sanctum existimabatur, a tyranno Alexandro Pheraeo comprehensus est et in vincula coniectus. Hunc tamen Epaminondas recuperavit, bellum cum Alexandro gerens. Post id factum numquam Pelopidas placare potuit animum suum in illum virum, qui eum violaverat.
Itaque persuasit Thebanis ut subsidio Thessaliae venirent t tyrannosque eius expellerent. Postquam ei belli summa data erat eoque cum exercitu pervenerat, Pelopidas, ut conspexit hostes, non dubitavit confligere. In hoc proelio, cum Alexandrum animadvertit, sic arsit ira ut equum in eum incitaverit: coniectu telorum hostium confossus, concidit.
Atque hoc accidit, secunda victoria. Post id factum, omnes Thessaliae civitates interfectum Pelopidam coronis aureis et statuis aeneis honoraverunt filiisque eius multum agrum donaverunt. Versione tratta da Cornelio Nepote.
Pelopida fu travagliato da avversa fortuna. Infatti inizialmente, come ho indicato, in quanto esule mancò dalla patria. Poiché volle assoggettare la Tessaglia in potere dei Tebani, pensando che bastasse essere protetto dal diritto della legazione, che era considerato sacro presso tutte le genti, fu catturato dal tiranno Alessandro Fereo e gettato in catene.... (continua)
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?