Nobis pace opus est

Genus belli quod sit vides. Hoc bellum ita civile est ut non ex civium dissensione sed ex unius perditi civis audacia natum sit. Is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit.

Huic tradita est Urbs nuda praesidio, referta copiis. Quid adhucfacere potest ille qui templa et tecta nostra non patriam sed praedam putat?

Quid autem acturus sit aut quomodo nescio, sine senatu, sine magistratibus, qui urbe aufugerunt. Nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando? Totam Italiam flagraturam (esse) hoc bello puto. Tu ipse de tota re quid cogitas?

Equidem ego ad pacem hortari non desino, quae, vel iniusta, utilior est quam iustissimum bellum cum civibus. Nobis pace opus est; interea hoc miserius nihil (est)!

Vedi il tipo di guerra che sia. Questa guerra è così civile che non è sorta dalla discordia tra i cittadini ma dall'audacia di un solo cittadino perduto. Questi in verità vale per l'esercito, tiene molti grazie alla speranza e alle promesse, ha desiderato ogni cosa di tutti. ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:22:25