Non esistono leggi senza giustizia
Mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus ut nervis ac sanguine et membris uti non potest.
Legum ministri magistratus, legum interpretes iudices, legum denique idcirco omnes servi sumus ut liberi esse possimus.
Illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse nec sibi quodcumque concupierit licēre, sed habēre in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem;
libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnes amovēre maximique aestimare conscientiam mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae a nobis divelli non potest.
La mente e l'animo e la saggezza e il giudizio della cittadinanza è posta nelle leggi. Come i nostri corpi senza mente, così la cittadinanza senza legge non può usufruire delle sue parti come i nervi e il sangue e le membra. I ministri delle leggi sono i magistrati, ...(CONTINUA)
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?