Pausania è irriconoscibile

At ille (Pausanias) non mores patrios solum, sed etiam cultum vestitumque mutavit. Apparatu regio utebatur, veste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur; epulabatur more Persarum luxuriosius; aditum amicis petentibus non dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat.

Spartam redire nolebat; Colonas, qui locus in agro Troade est, adiverat, ubi consilia inimica cum patriae tum sibi capiebat.

Id postquam Lacedaemonii rescierunt, legatos cum epistula ad eum miserunt, in qua more illorum erat scriptum eum domum reverti debere, ne capitis damnaretur. Quo nuntio commotus, sperans se pecunia et potentia periculum posse depellere, domum rediit.

Huc ut venit, ab ephoris in vincla publica est coniectus; hinc tamen se expedivit, sed opinio manebat eum cum Persarum rege habere societatem. Versione tratta da Cornelio Nepote.

Ma costui (Pausania) mutò non solo i costumi patri ma anche il culto e la veste. Impiegava uno sfarzo regale, [e] un abito Medo; lo seguivano guardie del corpo persiane ed Egizie, banchettava con l'usanza dissoluta dei Persiani, non dava aiuto agli amici che lo chiedevano, rispondeva in modo arrogante, comandava in modo crudele...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:27