Presagi nefasti ignorati
Flaminius, inauspicato consul creatus, postquam apud lacum Trasumennum, cum Hannibale conflicturus, convelli signa iusserat, procidente equo eius humi prostratus est. Nullo modo ("per nulla") eo prodigio inhibitus, praedixit signiferis ut signa movērent.
Negantibus illis, quia signa movēri sua sede non poterant ("riuscivano"), minaciter imperavit ut effoderent terram.
Verum huius temeritatis poenas non modo consul, sed etiam populus Romanus dedit, summam cladem accipiens. Consulis obtruncati corpus ut funeraret quaesivit Hannibal. Flaminii autem praecipiti audaciae Caius Hostilius Mancinus perseverantia successit. Illum consulem haec prodigia admonuērunt ne Hispaniam contenderet: dum Lavinii sacrificium facit, pulli, e cavea emissi, in silvam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiverunt (“non poterono"). Postquam contenderat pedibus in Herculis portum, navem conscensurus, vox sine auctore ad aures eius pervenit: «Mancine, mane».
Flaminio, eletto console senza aver preso gli auspici, dopo che presso il Lago Trasimeno, accingendosi a combattere con Annibale, aveva ordinato di strappare le insegne, cadendo il suo cavallo fu gettato a terra....(CONTINUA)
Versione tratta da Valerio Massimo
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?