Riconoscenza di Cesare verso un veterano

Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos, et causa premebatur.

«Meministi – inquit – imperator, in Hispania talum te torsisse circa Sucronem?». Cum Caesar meminisse se dixisset: «Meministi quidem - inquit - sub quadam arbore minimum umbrae spargente, cum velles residere ferventissimo sole, et esset asperrimus locus, quemdam ex commilitonibus paenůlam suam tibi substravisse?». Cum dixisset Caesar: «Certe ego hoc memini.

Tum, siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non potěram, commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua attulit. «Potes ergo – inquit – imperator, agnoscere illum hominem aut illam galeam?». Caesar ait se non posse galeam cognoscere, hominem pulchre posse; et adiecit: «Tu utique ille non es». «Merito - inquit - Caesar, me non agnoscis;

nam cum hoc factum est, integer eram; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est, et in capite vulneratus sum. Nec galeam illam, si videris, agnosces: machaera enim Hispana divisa est». Tum Caesar vetuit illi exhibēri negotiumet agellos, in quibus causa litium fuerat, militi suo donavit.

Uno dei veterani un po' più violento verso coloro che aveva accanto si difendeva presso il Divo Giulio, e la causa era quasi persa.

Dice: "Ricordati comandante, che in Spagna ti slogasti la caviglia all'incirca presso il Sucrone?" Cesare avendo detto che se lo ricordava dice: "Ricordati pure che sotto un albero che emanava una minima ombra, volendo dimorare dato che il sole era molto caldo, ed il luogo essendo molto scosceso, uno dei commilitoni ti stese sotto il proprio mantello invernale?" Cesare avendo detto: "Certamente mi ricordo questo. ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:08