Ritratto di Antonino Pio

Antoninus Pius tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit, ut omnia et omnes, quasi sua essent, curaret.

Provinciae sub eo cunctae floruerunt. Quadruplatores extincti sunt. Publicatio bonorum rarior quam umquam fuit, ita ut unus tantum proscriberetur affectatae tyrannidis reus, hoc est Atilius Titianus, senatu puniente, a quo conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper adiuto.

Perit et Priscianus reus affectatae tyrannidis, sed morte voluntaria. De qua coniuratione quaeri vetuit. Victus Antonini Pii talis fuit, ut esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine sordibus, et mensa eius per proprios servos, proprios aucupes, piscatores ac venatores instrueretur. Balneum, quo usus fuisset, sine mercede populo exhibuit nec omnino quicquam de vitae privatae qualitate mutavit.

Salaria multis subtraxit, quos otiosos videbat accipere, dicens nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si rem publicam is adroderet, qui nihil in eam suo labore conferret.

Resse correttamente i popoli da lui assoggettati con tanta diligenza, da curare tutti e ogni cosa, come se fossero le proprie.

Le province sotto di lui fiorirono tutte quante. Gli esattori delle imposte furono estinti. La confisca dei beni fu più rara quanto mai, così che uno soltanto fu proscritto responsabile di una tirannide presa con la forza, cioè Attilio Tiziano, castigando il senato, a partire da cui vietò che fossero ricercati i complici, sempre con il contributo di suo figlio per ogni cosa. ...(continua)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:09