Saggezza legislativa dei Romani

Quantum maiores nostri prudentia praestiterint iis qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur, considerate.

Prudentissima civitas Atheniensium fuisse traditur; eius civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges, quibus hodie quoque utuntur, scripsit. Is, cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum (esse) putavisse.

Sapienter Solon fecisse dicitur, cum nihil sanxerit de eo quod antea commissum non erat, ne lex speciem praeberet non prohibendi sed admonendi sceleris. Quanto nostri maiores sapientius (fecerunt)! Qui, cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium singulare in parricidas excogitaverunt ut ii, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, magnitudine poenae a maleficio summoverentur: parricidas insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici. RICHIEDI
TRADUZIONE

Versione tratta da Cicerone

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-12 19:55:39