Scipione e la distruzione di Cartagine

Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur, L. Manlio Censorino et M. Manilio consulibus.

Hi Carthaginem oppugnaverunt; contra eos Hasdrubal, dux Carthaginiensium, dimicabat. Famea, dux alius, equitatui Carthaginiensium praeerat. Scipio quoque, illius Scipionis qui Africanus appellabatur nepos, tunc tribunus ibi militabat. Huius apud omnes ingens metus et reverentia erat, quia et paratissimus ad dimicandum et consultissimus putabatur.

Itaque per eum multa a consulibus prospère gesta sunt, neque quicquam magis vel Hasdrubal vel Famea vitabant, quam proelium committere contra eum. Cum igitur clarum Scipionis nomen haberetur, iuvenis adhuc consul est factus et contra Carthaginem missus.

Is eam cepit ac diruit. Ita Carthago septingentesimo anno, quam condita erat, deleta est. Scipio nomen, quod avus eius acceperat, meruit, et propter virtutem etiam ipse Africanus iunior vocatus est.

Poi viene affrontata la terza guerra contro Cartagine, sotto i consoli L. Manlio Censorino e M. Manlio. Questi attaccarono Cartagine; contro questi combatteva Asdrubale, condottiero dei Cartaginesi. Famea, l'altro condottiero, era a capo della cavalleria dei Cartaginesi. Anche Scipione, nipote di quel famoso Scipione ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:09