Sconfitta dei Cartaginesi

Cum inter cetera mala etiam peste Karthaginienses laborarent, scelere pro remedio usi sunt; quippe homines ut victimas immolabant et inpuberes, quae aetas etiam hostium misericordiam provocat, aris admovebant, pacem deorum sanguine eorum exposcentes, pro quorum vita dii rogari maxime solent.

Itaque adversis tanto scelere numinibus, cum in Sicilia diu feliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello, amissa maiore exercitus parte, gravi proelio victi sunt; propter quod ducem suum Malchum, cuius auspiciis et Siciliae partem domuerant et adversus Afros magnas res gesserant, cum parte exercitus, quae superfuerat, exulare iusserunt.

Quam rem aegre ferentes, milites legatos Karthaginem mittunt, qui reditum primo veniamque infelicis militiae petant, tum denuntient, quod precibus nequeant, armis se consecuturos.

Cum et preces et minae legatorum spretae essent, interiectis diebus conscensis navibus armati ad urbem veniunt, ubi deos hominesque testati, non se expugnatum, sed reciperatum patriam venire, ostensurosque civibus suis non virtutem sibi priore bello, sed fortunam defuisse. (Versione tratta da Giustino).

I Cartaginesi tra tutti gli altri mali essendo spossati anche dalla peste, utilizzarono come rimedio una scelleratezza;

in effetti gli uomini non appena immolavano le vittime e i fanciulli, la cui età provocava anche la misericordia dei nemici, si accostavano agli altari, per chiedere con il loro sangue la pace degli dèi, gli dèi solevano essere pregati massimamente per la vita di quelli.

E così essendo avverse le volontà degli dèi a causa di una così grande scelleratezza, avendo combattuto fortunatamente a lungo in Sicilia, trasferita la guerra in Sardegna, ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:24