Terribile destino di Attilio Regolo

Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urgebat obsidio ipsisque portis inhaerebat.

Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur. Nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo vincimur - foeda clades Romanisque usu incognita -: vivus in manus hostium venit fortissimus imperator.

Sed ille quidem par tantae calamitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est nec legatione suscepta. Quippe diversa, quam hostis mandaverat, censuit, ne pax fieret nec commutatio captivorum reciperetur. Sed nec illo voluntario ad hostes suos reditu nec ultimo sive carceris seu crucis supplicio deformata maiestas, immo his omnibus admirabilior.

Quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit.

Regolo avendo diffuso largamente il terrore del suo nome e o avendo fatto crollare o avendo in catene una grande quantità di gioventù e gli stessi condottieri, e avendo mandato innanzi la flotta appesantita da un ingente bottino e di calibro per il trionfo in città, pressava ormai la stessa Cartagine, la capitale della guerra con un assedio e rimaneva attaccato alle stesse porte. ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:32