Terrore e fuga di Pompeo e seguaci da Roma

Et iis rebus Romam nuntiatis, tantus repente terror invasit ut, cum Lentulus consul ad aerarium venit ut pecuniam Pompeio ex senatus consulto promeret, aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret. Caesarem enim adventare iam iamque et adesse eius equites falso nuntiabatur.

Hunc Marcellus collega et multi magistratus consecuti sunt. Cn. Pompeius, pridie eius diei ex urbe profectus, iter habebat ad legiones in Apulia hibernorum causa dispositas.

Dilectus circa urbem intermittuntur; nihil citra Capuam tutum esse omnes putant. Capuae primum sese confirmant et deinde dilectum colonorum habere instituunt.

E annunciate queste cose a Roma, improvvisamente si diffuse tanto terrore che, quando il Console Lentulo giunse all'erario per prendere per decisione del senato il denaro per Pompeio, aperto il santissimo erario per fuggire dalla città. ...(continua)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:48