Un oracolo... di parte

Hammonis oraculum non eandem effigiem habet quam vulgo diis artifices accommodaverunt. Umbilico maxime similis est habitus, zmaragdo et gemmis coagmentatus.

Hunc, cum responsum petitur, navigio aurato gestant sacerdotes, multis argenteis pateris ab utroque navigii latere pendentibus. At tum quidem Alexandrum regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus "filium" appellat, hoc nomen illi parentem Iovem reddere adfirmans. Ille se vero et accipere ait et adgnoscere, humanae sortis oblitus. Consuluit deinde an totius orbis imperium fatis sibi destinaret pater; is, aeque in adulationem compositus, terrarum omnium rectorem fore ostendit.

Post haec institit quaerere an omnes parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia; adiecit invictum fore, donec excederet ad deos. Sacrificio deinde facto, dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem: nihil amplius quaesierunt, quam an auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum regem.

Hoc quoque acceptum fore Iovi vates respondet. Fidem oraculi vana profecto responsa videri potuissent regi, vera et salubri aestimanti ratione; sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos gloriae magis quam capaces facit. (Versione tratta da Curzio Rufo).

L'oracolo di Ammone non ha la stessa immagine che gli artisti adattarono comunemente alle divinità.

Fu considerato molto simile ad un ombelico, congiunto a ad uno smeraldo e a pietre preziose. Quando fu chiesto il responso, i sacerdoti lo portarono su un'imbarcazione dorata, con molte coppe d'argento che pendevano da entrambi i lati dell'imbarcazione.

Ma allora in verità il più anziano tra i sacerdoti chiamò (inf storico) il Re Alessandro che si era accostato molto vicino "figlio", affermando che il genitore Giove gli rendeva tale nome.

Quello in verità asserì che lo accettava e lo riconosceva, dimenticando l'umana sorte. ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:25