Una lezione di galateo

Ut bene compositus pueri animus undique reluceat relucet autem potissimum in vultu - sint oculi placidi, verecundi, compositi; non torvi, quod est truculentiae; non improbi, quod est impudentiae; non vagi ac volubiles, quod est insaniae, non limi quod est suspiciosorum.

Nam prisci sapientes animi sedem in oculis esse putabant. Frons hilaris sit et explanata: non in rugas contracta, quod est senii; non mobilis, quod est erinaceorum; non torva, quod est taurorum.

A naribus absit mucus, quod est sordidorum; pileo aut veste nares emungère rusticanum est, brachio vel cubito salsamentariorum, neque civile est id digitis facere. Si sternutatio incidit in aliorum praesentia, civile est corpus avertère; sternutamentum iterare est nugacis. Malas tingat nativus et ingenuus pudor. Si forte evenit oscitatio, os manu tege. Omnibus dictis aut factis adridere stultorum est, nullis adridēre stupidorum.

Obscene dictis aut factis arridere, nequitia est. Cachinnus nulli decorus est aetati, nedum pueritiae. Dentium munditiem cura; si quid inhaesit dentibus, non cultello, non unguibus, decet eximěre, sed lentisci cuspide vel penna. Os mane pura aqua proluere urbanum est et salubre. Versione tratta da Erasmo da Rotterdam.

Affinché l'animo composto del fanciullo brilli in tutte le sfaccettature dovrebbe in verità brillare soprattutto nel volto - siano gli occhi placidi, rispettosi, composti;

non torvi, cosa che è propria della durezza; non siano disonesti, cosa che è propria dell'impudenza;

non siano instabili e volubili, cosa che è propria della pazzia, non siano di sottecchi cosa che è propria di coloro che sono diffidenti. ...(continua)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2023 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2023 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2023-05-11 19:56:20 - flow version _RPTC_G1.1