Una storia di corruzione trasformata in trionfo

Iugurtha, Numidarum rex, quod solus regnare volebat, Adherbalem et Hiempsalem, Micipsae filios, fratres suos, reges et populi Romani amicos, interemit.

Igitur ei bellum indictum est, dum P. Scipio Nasica et L. Calpurnius Bestia consules sunt. Missus est adversus eum consul Calpurnius Bestia, qui, corruptus regis pecunia, pacem cum eo tam flagitiosam fecit, ut a senatu improbata sit. Postea missus est Q. Caecilius Metellus consul. Is exercitum, a prioribus ducibus corruptum, ingenti severitate et moderatione correctum, ad disciplinam reduxit.

Iugurtham variis proeliis vicit, elephantos eius occidit vel cepit, multas civitates ipsius cepit. Cum iam finem bello positurus erat, successit Gaius Marius. Is Iugurtham et Bocchum, Mauritaniae regem, socium Iugurthae, pariter superavit. Idem et multa oppida Numidiae cepit et bellum confecit: Iugurtha captus est per quaestorem suum Cornelium Sullam, ingentem virum, qui Boccho suaserat ut Romanis Iugurtham traděret.

Acti igitur sunt duo triumphi de Iugurtha, primus per Metellum, secundus per Marium. Ante Marii currum Iugurtha ductus est catenatus mox in carcere strangulatus est. Versione tratta da Eutropio.

Giugurta, Re dei Numidi, dato che voleva regnare da solo, uccise Aderbale e Iempsale, figli di Micipsa, suoi fratelli, re e amici del popolo romano.

Dunque gli fu dichiarata guerra, mentre P.Scipione Nasica e L.Calpurnio Bestia erano consoli. Fu inviato contro di lui il Console Calpurnio Bestia, il quale corrotto dal denaro del re, stipulò una pace con lui tanto vergognosa, che fu screditata dal senato. Poi fu inviato il console Q.Cecilio Metello....(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:45