Vittoria di Fabio Rulliano sui Sanniti

Cum Romani iam diu ancipiti proelio contra Samnites pugnarent, Papirius dictator Romam profectus est ut auspicia repeteret et Q. Fabio Rulliano, magistro equitum, praecepit ut locum tenēret neque, cum ipse abesset, cum hoste manum consereret.

Sed Q. Fabius, cum post dictatoris profectionem per exploratores comperisset hostium castra sine custodiis esse, tamquam si nullus Romanus in Samnio esset, reputavit sibi a Fortuna illam occasionem datam esse ut in hostem impětum faceret atque una cum victoria magnam bellicam laudem obtineret; itaque, iuvenili ardore accensus, cum exercitu instructo ad Imbrinium (ita hic locus etiam nunc vocatur) movit, ubi Samnitium castra erant, atque cum illuc pervenisset, cum hostibus conflixit eosque profligavit.

Nam equites Romani, cum Samnitium agmen perrumpere frustra temptavissent, consilio L. Cominii, tribuni militum, frenos equis detraxerunt atque adeo eos calcaribus concitaverunt ut nulla vi illos retineri possent.

Equi effrenati, qui in hostes impetum fecerunt, longe lateque stragem dederunt; pedites impetum equitum imitati sunt atque hostes turbatos fuderunt. Tradunt illo die viginti milia hostium caesa esse.

I Romani combattendo già da tempo contro i sanniti in una battaglia con esito incerto, il dittatore Papirio partì per Roma per richiedere gli auspici ed avvertire Q. Fabio Rulliano, maestro dei cavalieri di tenere il luogo e, nel momento in cui egli stesso fosse lontano, di non intrecciar battaglia con il nemico.

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-04-14 12:20:21