Vittorie sul mare di Gaio Duillio

Post bellum Tarentinum Romanis totius Italiae imperium erat, Poeni autem insulam Siciliam fere totam possidebant.

Pro Italiae oris liberae adhuc erant Syracusae, priscum et opulentum Graecorum oppidum, et Messāna, quae nuper a Mamertinis, saevo Italico populo, capiebatur. Quod Syracusani Messānam oppugnabant, Mamertīni a Poenis auxilium petunt. Poeni autem praesidium Messānam mittunt, sed oppidum armis subigere cupiunt.

Tum Mamertīni Romanōrum auxilium poscunt. Ergo a Romanis bellum novum extra Italiae oras suscipitur: proeliis nonnullis Poeni vincuntur atque e Sicilia fugiunt. Sed pelagus Romanis tutum non erat, quia Poenorum nautis magna peritia multaque navigia erant, Romani nautae contra imperīti erant et saepe non ab inimicis, sed procellis ventisque affligebantur.

Tandem Romani callido consilio navigia sua rostris atque corvis munient et Poeni primum apud Mylas a C. Duilio, deinde ante Aegātes insulas a Lutatio Catulo profligabuntur.

Dopo la guerra Tarantina (di Taranto), i Romani avevano il dominio di tutta quanta l'Asia. I Cartaginesi, invece, possedevano pressappoco tutta l'isola [della] Sicilia.

Di fronte alle coste dell'Italia, erano ancora libere Siracusa, un'antica e ricca città dei Greci, e Messina, che, da non molto tempo, era conquistata dai Mamertini, un feroce popolo Italico.

Poiché i Siracusani assediavano Messina, i Mamertini chiedono aiuto ai Cartaginesi. I Cartaginesi, d'altra parte, mandano una guarnigione a Messina, ma desiderano assoggettare la città con le armi...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:11:00