Maturità 1997 - L'uomo è per sua natura assetato di conoscenza

Versione latino di maturità del 1997 Di Seneca Tratta dal DE OTIO

Solemus dicere summum bonum esse secundum naturam vivere: natura nos ad utrumque genuit et contemplationi rerum et actioni.

Nunc id probemus quod prius diximus. Quid porro? Hoc non erit probatum si se unusquisque consuluerit quantam cupidinem habeat ignota noscendi quam ad omnes fabulas excitetur? Navigant quidam et labores peregrinationis longissimae una mercede perpetiuntur cognoscendi aliquid abditum remotumque. Haec res ad spectacula populos contrahit haec cogit praeclusa rimari secretiora exquirere antiquitates evolvere mores barbararum audire gentium.

Curiosum nobis natura ingenium dedit et artis sibi ac pulchritudinis suae conscia spectatores nos tantis rerum spectaculis genuit perditura fructum sui si tam magna tam clara tam subtiliter ducta tam nitida et non uno genere formosa solitudini ostenderet. Ut scias illam spectari voluisse non tantum aspici vide quem nobis locum dederit.

In media nos sui parte constituit et circumspectum omnium nobis dedit; nec erexit tantummodo hominem sed etiam habilem contemplationi factura ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset et vultum suum circumferre cum toto sublime fecit illi caput et collo flexili inposuit; deinde sena per diem sena per noctem signa perducens nullam non partem sui explicuit ut per haec quae obtulerat oculis eius cupiditatem faceret etiam ceterorum.

Clicca qui per la traduzione

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-30 10:58:50 - flow version _RPTC_G1.3