Un cristiano illustre: Tertulliano - Versione latino Girolamo

Versione da Lingua Latina - pagina 12 num. 6
Autore: Girolamo

Tertullianus presbyter denum primis post Victorem et Apollonium Latinorum ponitur, provinciae Africae, civitatis Carthaginiensis, patre centurione proconsulari.

Hic acri set vehementis ingenii sub Severo principe ed Antonino Caracolla maxime floruit, multaque scripsit volumina, quae, quia nota sunt pluribus, praetermittimus. Vidi ego quondam Paulum Concordiae (quod oppidum Italiane est) senem, qui se beati Cypriani iam grandis aetatis notarium, cum ipse admodum esset adulescens, Romae ridisse diceret reffereque sibi, solitum numquam Cyprianum absque Tertulliani lecitone unam praeterisse diem ac sibi crebro dicere: <<da magistrum!>> Tertullianum videlicet significans.

Hic usque ad mediam aetatem presbyter ecclesiae, invidia postea et contumeliis clericorum Romanae ecclesiae ad Montani dogma delepsus, in multis libris novae prophetiae meminit, specialiter autem adversum ecclesiam texuit volumina de pudicizia, de persecutione, de ieiuniis, de monogamia, de extasi libros sex, et septimum, quem adversus Apollonium composuit;

ferturque vixisse usque ad decrepitam aetatem, et multa quae non exstant opuscola edidisse. Invia alla redazionei la traduzione di questa versione. webmaster@skuolasprint. it

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-01-13 14:56:03 - flow version _RPTC_G1.2