Aurelio Vittore, De Caesaribus

Sugli Imperatori, Aurelio Vittore

Epitome de Caesaribus capitolo 1 di Aurelio Vittore - traduzione

1 1 Anno urbis conditae septingentesimo vicesimo secundo, ab exactis vero regibus quadringentesimo octogesimoque, mos Romae repetitus uni prorsus parendi, pro rege imperatori vel sanctiori nomine Augusto appellato.

2 Octavianus igitur, patre Octavio senatore genitus, maternum genus ab Aenea per Iuliam familiam sortitus, adoptione vero Gai Caesaris maioris avunculi Gaius Caesar dictus, deinde ob victoriam Augustus cognommatus est.

3 Iste in imperio positus tribuniciam potestatem per se exercuit.

3 Regionem Aegypti inundatione Nili accessu difficilem inviamque paludibus in provinciae formam redegit.

5 Quam ut annonae urbis copiosam efficeret, fossas incuria vetustatis limo clausas labore militum patefecit.

6 Huius tempore ex Aegypto urbi annua ducenties centena milia frumenti inferebantur.

7 Iste Cantabros et Aquitanos, Rhaetos, Vindelicos, Dalmatas provinciarum numero populo Romano coniunxit. Suevos Cattosque delevit, Sigambros in Galliam transtulit. Pannonios stipendiarios adiecit. Getarum populos Basternasque lacessitos bellis ad concordiam compulit.

8 Huic Persae obsides obtulerunt creandique reges arbitrium permiserunt.

9 Ad hunc Indi, Scythae, Garamantes, Aethiopes legatos cum donis miserunt.

10 Adeo denique turbas bella simultates execratus est, ut nisi iustis de causis numquam genti cuiquam bellum indixerit. Iactantisque esse ingenii et levissimi dicebat ardore triumphandi et ob lauream coronam, id eat folia infructuosa, in discrimen per incertos eventus certaminum securitatem civium praecipitare;

11 neque imperatori bono quicquam minus quam temeritatem congruere: satis celeriter fieri, quicquid commode gereretur,

12 armaque, nisi maioris emolumenti spe, nequaquam movenda esse, ne compendio tenui, iactura gravi, petita victoria similis sit hamo aureo piscantibus, cuius abrupti amissique detrimentum nullo capturae lucro pensari potest.

13 Huius tempore trans Rhenum vastatus est Romanus exercitus atque tribuni et propraetor....

Epitome De Caesaribus 2 di Aurelio Vittore - L'imperatore Tiberio - Traduzione

2 1 Claudius Tiberius, Liviae filius, Caesaris Octaviani privignua, imperavit annos viginti tres....

Epitome de Caesaribus capitolo 4 di Aurelio Vittore - Traduzione

3 1 Caligula imperavit annos quattuor. 2 Iste filius fuit Germanici, et quia natus in exercitu fuerat, cognomentum calciamenti militaris (id est caligula) sortitus est....

Epitome De Caesaribus capitolo 4 di Aurelio Vittore - Traduzione

4 1 Claudius Titus, Drusi, Tiberii fratris, filius, Caligulae patruus, imperavit annos quattuordecim....

Epitome de Caesaribus capitolo 5 di Aurelio vittore - Traduzione

5 1 Domitius Nero, patre Domitio Ahenobarbo genitus, matre Agrippina, imperavit annos tredecim....

Epitome de Caesaribus capitolo 6 di Aurelio Vittore - Traduzione

6 1 Galba, nobili Sulpiciorum gente progenitus, imperavit menses septem diesque totidem....

7 1 Salvius Otho, splendidis ortus maioribus ex oppido Ferentano, imperavit menses tres, vita omni turpis, maxime adulescentia. 2 Hic a Vitellio primum apud Placentiam, dehine apud Betriacum victus semet gladio transfixit anno aetatis tricesimo septimo, adeo amabilis militibus propriis, ut plerique corpore eius viso suis manibus interierint.

 

8 1 Vitellius, ortus familia nobili, patre Lucio Vitellio ter consule, imperavit menses octo....

 

8 1 Vespasianus imperavit annos decem. 2 Huius inter cetera bona illud singulare fuit inimicitias oblivisci, adeo, ut Vitellii hostis filiam locupletissime dotatam splendidissimo coniungeret viro....

Epitome de Caesaribus 14.1 e 14.2 Aurelio Vittore
L'imperatore Adriano - Traduzione

14 1 Aelius Adrianus, stirpis Italae, Aelio Adriano, Traiani principis consobrino, Adriae orto genitus, quod oppidum agri Piceni etiam mari Adriatico nomen dedit, imperavit annis viginti duobus.

2 Hic Graecis litteris impensius eruditus a plerisque Graeculus appellatus est. Atheniensium studia moresque hausit potitus non sermone tantum, sed et ceteris disciplinis, canendi psallendi medendique scientia, musicus geometra pictor fictorque ex aere vel marmore proxime Polycletus et Euphranoras.

Proinde omnino ad ista et facetus, ut elegantius umquam raro quicquam humanae res expertae videantur....

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:36:22 - flow version _RPTC_G1.3